Квинт Гораций Флакк - Horace: Odes and Epodes стр 2.

Книгу можно купить на ЛитРес.
Всего за 0.01 руб. Купить полную версию
Шрифт
Фон

VII

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
  Aut Epheson bimarisve Corinthi
Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
  Insignis aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 5
  Carmine perpetuo celebrare et
Undique decerptam fronti praeponere olivam.
  Plurimus in Iunonis honorem
Aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas.
  Me nec tam patiens Lacedaemon 10
Nec tam Larisae percussit campus opimae,
  Quam domus Albuneae resonantis
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
  Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo 15
  Saepe Notus neque parturit imbris
Perpetuo, sic tu sapiens finire memento
  Tristitiam vitaeque labores
Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
  Castra tenent seu densa tenebit 20
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
  Cum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona,
  Sic tristis adfatus amicos:
'Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 25
  Ibimus, o socii comitesque!
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
  Certus enim promisit Apollo,
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
  O fortes peioraque passi 30
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
  Cras ingens iterabimus aequor.'

VIII

Lydia, dic, per omnis
  Te deos oro, Sybarin cur properes amando
Perdere; cur apricum
  Oderit campum, patiens pulveris atque solis?
Cur neque militaris 5
  Inter aequalis equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?
  Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum
Sanguine viperino
  Cautius vitat, neque iam livida gestat armis 10
Bracchia, saepe disco,
  Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae
  Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae
Funera, ne virilis 15
  Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

IX

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
  Silvae laborantes, geluque
    Flumina constiterint acuto.

Dissolve frigus ligna super foco 5
Large reponens atque benignius
  Deprome quadrimum Sabina,
    O Thaliarche, merum diota.

Permitte divis cetera; qui simul
Stravere ventos aequore fervido 10
  Deproeliantis, nec cupressi
    Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere et
Quem fors dierum cumque dabit lucro
  Adpone, nec dulcis amores 15
    Sperne puer neque tu choreas,

Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus et areae
  Lenesque sub noctem susurri
    Composita repetantur hora; 20

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo
  Pignusque dereptum lacertis
    Aut digito male pertinaci.

X

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae
  More palaestrae,

Te canam, magni Iovis et deorum 5
Nuntium curvaeque lyrae parentem,
Callidum quidquid placuit iocoso
  Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci 10
Voce dum terret, viduus pharetra
  Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque ignis et iniqua Troiae 15
  Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis
Sedibus virgaque levem coerces
Aurea turbam, superis deorum
  Gratus et imis. 20

XI

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
Temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati,
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 5
Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

XII

Quem virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?
Quem deum? Cuius recinet iocosa
  Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris, 5
Aut super Pindo gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae
  Orphea silvae,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos, 10
Blandum et auritas fidibus canoris
  Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum 15
  Temperat horis?

Unde nil maius generatur ipso,
Nec viget quicquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit
  Pallas honores, 20

Proeliis audax; neque te silebo,
Liber, et saevis inimica virgo
Beluis, nec te, metuende certa
 Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae, 25
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
  Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes, 30
Et minax, quod sic voluere, ponto
  Unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fascis dubito, an Catonis 35
  Nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno
Gratus insigni referam camena
  Fabriciumque. 40

Hunc, et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit, et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto
  Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo 45
Fama Marcelli; micat inter omnis
Iulium sidus velut inter ignis
  Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni 50
Caesaris fatis data: tu secundo
  Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentis
Egerit iusto domitos triumpho,
Sive subiectos Orientis orae 55
  Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem;
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes
  Fulmina lucis. 60

XIII

Cum tu, Lydia, Telephi
  Cervicem roseam, cerea Telephi
Laudas bracchia, vae meum
  Fervens difficili bile tumet iecur.
Tum nec mens mihi nec color 5
  Certa sede manet, umor et in genas
Furtim labitur, arguens
  Quam lentis penitus macerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos
  Turparunt umeros immodicae mero 10
Rixae, sive puer furens
  Impressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
  Speres perpetuum dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus 15
  Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius,
  Quos inrupta tenet copula nec malis
Divolsus querimoniis
  Suprema citius solvet amor die. 20

XIV

Ваша оценка очень важна

0
Шрифт
Фон

Помогите Вашим друзьям узнать о библиотеке

Скачать книгу

Если нет возможности читать онлайн, скачайте книгу файлом для электронной книжки и читайте офлайн.

fb2.zip txt txt.zip rtf.zip a4.pdf a6.pdf mobi.prc epub ios.epub fb3