1347, març 21. València, al palau del Real.
Jurament i homenatge, davant del rei, de Pere de Xèrica, governador del regne de València, de tenir el seu càrrec per la infanta Constança, i de defensar el seu dret de successió dels contraris. Amb la mateixa fòrmula juraran els oficials reials que han estat novament nomenats, com ell.
ACA, C, Processos, llig. 116/6, fol. 5r.
Sub hac forma sunt iuramenta officialium illorum, videlicet, quibus noviter comittentur officia.
Noverint universi quod ego, Petrus, dominus de Exerica, recognoscens et considerans vos, excellentissimum ac magnificum principem et dominum dominum Petrum, Dei gratia regem Aragonum, etc., comississe michi officium gubernationis regni Valentie sub hac forma, videlicet, quod ego ten[e]am ipsum pro inclita infantissa domina Constantia, primogenita vestra, cui successio regnorum et terrarum vestrarum ratione sue primogeniture noscitur pertinere in casu, videlicet, quo vos, dictus dominus rex, sine filio vel filiis masculis legittimis ab luce migrari contingeret, quod Deus propter sui misericordiam avertat, ex hiis iuro ad dominum Deum et eius sancta quatuor Evangelia, manibus meis tacta, et homagium ore et manibus comendatum facio vobis, dicto domino regi, presenti et huiusmodi iura[me]ntum et homagium recipienti, quod dictum officium gubernationis regni Valentie per vos michi comissum tenebo pro inclita infanta Constantia, primogenita vestra et in regnis, comittatibus et terris vestris, si vos sine filiis [mascu]lis mori contingeret, quod absit, successura, et quod casu predicto quo sine liberis masculis decesseritis ut prefertur, ego cum toto posse meo, quod habeo per me vel ratione dicti officii, iuvabo et pro toto posse meo deffendam dictam dominam Constantiam in successione predicta, et eius tutorem vel curatorem per vos assignatum vel assignandum eidem, contra omnes qui in successione dictorum regnorum et terrarum eam vellent quomodolibet impedire. In cuius rei testimonium dictus dominus rex de predictis mandavit fieri unum vel plura publica instrumenta eiusdem tenoris et data per me, notarium infrascriptum. Quod est actum in Regali domini regis Valentie, die intitulata duodecimo kalendas aprilis anno Domini .M.ºCCC.ºXL.º sexto.
Sunt inde testes ad predicta presentes nobilis Petrus de Fenolleto, vicecomes Insule, nobilis Gondisalvus Didaci de Arenosio, Petrus de Montecatheno, amirantus, Rodericus Didaci, vicecancellarius, Iohannes Ferdinandi Munionis, magister rationalis, legum doctores, Iacobus Rubei, thesaurarius, et plures alii consiliarii dicti domini regis.
9.
1347, març 24. València, al palau del Real.
Jurament i homenatge que han de prestar al rei i a la infanta primogènita Constança els alcaids dels castells reials. Es comprometen, en cas de mort del monarca sense descendència masculina, a tenir-los a Costum dEspanya en nom de lhereua, a restituir-los a ella si els és manat i a recolzar-la contra els seus oponents. En aquest cas, jura Llop Álvarez de Espejo, alcaid del castell del Poyo, al terme dAlpont.
ACA, C, Processos, llig. 116/6, fol. 2r-v.
Sub hac forma debent iurare alcaydi castrorum qui iam tenent castra, et effectus iuramenti est similis de aliis alcaydis quibus noviter comituntur.
Noviter universi quod, constituto ante presentiam regie magestatis excellentissimi ac magniffici principis et domini domini Petri, Dei gratia regis Aragonum, etc. (blanc),11 alcaydus castri de (blanc),12 idem dominus rex exposuit eidem alcaydo quod, cum successio regnorum et terrarum suarum de iure politico pariter et humano pertineat inclite infantisse Constantie, primogenite sue, ratione sue primogeniture, si casus accideret, quod Deus propter sui misericordiam avertat, quod sine filiis masculis legittimis contingeret eundem debitum persolvere naturale, et propterea vellet quod subditi eius, et potissime alcaydi castrorum suorum, subscripta facerent iuramenta et homagium. Idcirco, dictus alcaydus (dixit) per tres vices hec verba:
Senyor, si en lo cas damunt dit, ço que Déus no vulla, que vos covenga morir sens fills mascles legítims, et yo ret lo castell damunt dit a la dita senyora infanta o a·ltra primogènita vostra, ¿havets mi, ara per lavors et lavors per ara, per quiti et per absolt de tot homenatge, sagrament et naturalea en los quals per lo dit castell vos són tengut?
Qui dominus rex dixit per tres vices que oc, et placebat quod castrum ipsum teneret ut infferius continetur. Quibus sic habitis et dictis, idem alcaydus fecit iuramentum et homagium in hac forma:
Ego, (blanc),13 alcaydus castri de (blanc)14 predictus, de certa scientia et consulte iuro ad dominum Deum et eius sancta quatuor Evangelia, manibus meis corporaliter tacta, et homagium ore et manibus comnendatum facio vobis, dicto domino regi, nomine vestro et nomine etiam dicte domine infantisse emancipate, vel alie vestre primogenite, in casu predicto, quorum virtute promito vobis, dicto domino regi, presenti, et dicte domine infantisse, seu alie vestre primogenite, et scriptori et notario infrascripto, tanquam publice persone, hec a me, nomine dicte domine infantisse seu aliter dicte vestre primogenite, de vestro mandato expresso stipulanti et recipienti, quod dictum castrum de (blanc) tenebo pro vobis, dicto domino rege, dum vixeritis et eum michi dimisseritis, et post dies vestros, si absque filiis masculis vestris ex legittimo matrimonio et carnali copula procreatis vos mori contingeret, quod absit, pro inclita domina infantissa Constantia, primogenita vestra, vel illa ex filiabus vestris que tempore mortis vestre erit vestra primogenita, et pro ipsius tutore vel curatore que in testamento vel aliter sibi duxeritis assignandum, promitto ipsum tenere et custodire legaliter, fideliter atque bene, ad consuetudinem Ispanie, et ipsum castrum vobis cum mandaveritis, aut dicte infantisse vel eius tutori in dicto casu, restituere promitto absque aliqua dilatione, imaginatione vel fraude. Et nichilominus, cum toto posse meo, iuvabo (et) deffendam dictam dominam infantissam Constantiam, vel aliam dicto casu vobis primogenitam, in successione predicta, ||2v et eius tutorem vel curatorem predictum, contra omnes qui in successione dictorum regnorum et terrarum eam vellent quomodolibet impedire. In cuius rei testimonium idem dominus rex mandavit fieri de predictis unum et plura publica instrumenta eiusdem tenoris, data per notarium infrascriptum. Quod est actum in palatio regio Valentie, die intitulata nono kalendas aprilis, anno Domini millesimo .CCC.ºXL.º sexto.
Sunt inde testes ad hec presentes nobilis Petrus, dominus de Exerica, nobilis Ademarius de Mosseto, nobilis Petrus de Montecatheno, amirantus, nobilis Philipus de Castro et Galcerandus de Bellopodio, maiordomus, et plures alii nobiles et milites.
10.
1347, març 28. València.
Pere el Cerimoniós comunica a Miquel de Gurrea, governador dOsca, els canvis operats en el govern del regne de València, la destitució de linfant Jaume dUrgell i els poders conferits a la primogènita Constança.
ACA, C, Sigilli secreti, reg. 1126, fol. 164v.
El rey dAragón.
F[é]mosvos a saber que nos [ha]n dicho que us havían dad[o] a entender que nos querríamos revocar las go[ver]naciones, por [...] sab[e]r [que] nos no havem[o]s ren innovado en las [g]overnaciones, excep[ta]do [q]ue havemos de la[s] dos governacione[s] de regno de Valencia feyta una, e aquella comendada al n[ob]le e [a]mado don Pedro, senyor de Exéricha, consellero nuestro. Es empero verdat que ha[v]emo[s] re[vo]cada la go[v]ernación del infant don Jayme, muy caro hermano nuestro, [e] que des[...] l[a]s gover[na]ciones e los otros officios e los c[a]stiellos se [...] por [la]lta inf[a]n[t]a dona [Con]stança, muy cara primogénita nuestra, o por aquell[a que] sería nuest[r]a primog[é]n[ita], en caso, [...Di]os no quiera, que nos muriéssemos menos de fillo m[asc]lo heredero. [...] ansí, [n]otificán[do]vos aquesto, vos mandamos que en el officio de la governación a vos [c]omandado vos hayades bi[e]n e diligentm[ent ...] havedes bien acustu[m]ad[o], en manera quen [p]odades sier por [n]os lo[ado] de dil[igenci]a. Data en Valencia, [diu]s nuestro si[e]llo secret[o, .XXV]III. d[í]as andados del mes de março en el anyo de [nuestro S]enyor .M.CCC.[XLVII].